- SAMIA Terra
- SAMIA Terramemorata Theophrasto, inter varia terrae genera, quae in Asiae Insulis repertae, nativae essent et aliquem usum adferrent ad vitam, ἔγχυλος ac pinguis est. Hanc eniin probandamesse Dioscorides ait, τὴν ἔγχυλον καὶ μαλακην` καὶ ἐυτριβη, οῖα ἐςτιν ἥν τινες κολλούριον καλοῦσιν. Pinguem ac mollem et friabilem, qualis est quam nonnulli collyrium dicunt. Quam ob causam a Pictoribus non fuisse adhibitam, idem Thcophrastus alt. candida autem fuit, imprimis species eius illa, quae aster dicebatur; altera vero, a colore cinereo κολλύριον appellata est. Panis namque genus κολλύραν dixêre, qui in cinere coquebatur, atque inde cinerbus sordidus. Hinc sine ratione, oculorum eam medicamentis, quae κολλύρια vulgo appellant, misceri Plinius collegit, id enim apud Dioscoridem, e quo illam κολλύριον vocari siausit, non habetur. Hoc tantum de Samio lapide habet, qui in illa terra reperitur, quem utilem ait πρὸς τὰ εν ὀφθαλμοῖς ῥεύματα, ad fluxus oculorum; collyriis vero nec is miscebatur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 256. et 257. Adde ea, quae habet p. 130. ubi hanc terram in iis esse, quae usum Medicum haberent, ait. Plura vero hanc in rem, apud Plin. l. 35. c. 16. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.